monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 7
ARELLI FUSCI patris. Ex servo gener, [et] ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest quam ista (pa)ti in libertate, quae ceteri vix in servitute? Fugimus, (ne) serviremus. Felicitatem nostram in calamitatem convertit; aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Servo libertatem dedit, filiae servitutem. servo filiam dedit, innocentiam abstulit. nescio, quid sibi velit quod servi meritum laudat; tyrannum enim laudare debebat. Servus noster (non est) stultus: tergus (et) caput suum deliciis praesentibus praetulit. si dix(er)it se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiamnunc optabo mentem.